HISTORIA LIBRI NUMERORUM

CAPUT XXXVI: Secundus numerus bellatorum

#Num. XXVI

Postquam vero sanguis noxiorum effusus est, dixit Dominus ad Moysen et Eleazarum: Numerate summam filiorum Israel, qui ad bella possunt procedere, a viginti annis et supra, per domos et cognationes suas. Feceruntque ita, et inventi sunt sexcenta millia, et mille septingenti triginta, inter quos nullus fuit eorum qui numerati fuerant a Moyse et Aaron, praeter Josue et Caleb, et ait Dominus: Istis dividetur terra, pluribus majorem partem dabis, et paucioribus minorem. Quod non est intelligendum de tribubus, vel familiis, sed de domibus. Terra enim aeque divisa, secundum sortes, data est tribubus, et quaelibet tribus sorte aequales partes dedit familiis; familiae vero juxta numerum capitum domibus diviserunt sine sorte, majores et minores portiones. Numerati sunt quoque Levitae a mense uno et supra viginti tres millia generis masculini.